- VOCATOR
- VOCATORet Invitator, servi erant apud Romanos, appellationem ex munere sortiti. Et quidem huius meminit Athenaeus, Martialis, l. 7. Epigr. 85. extr. et antiqua Romae Inser. Agathopus. Augg. Lib. Invitator. Illius Plinius, l. 35. c. 10. Indignantique Ptolemaeo, et Vocatores suos ostendenti, ut diceret, a quo eorum invitatus esset. Officium describit Appuleius, Metam. l. 3. Et ecce quidam intro currens famulus, rogat te, ait, tua parens Byrrhena, et convivii, cui te sero desponderas, iam appropinquantis, admonet. A' qua forte opera servum Calatorem Plautus in Rudente, Actu. 2. sc. 3. v. 5. appellat, ubi tamen Lambinus a Festo non discedit, Graec. Δειπνοκλήτωρ Artemidoro. Vide quô pactô eos expresserit Christus Dominus, apud Matthaeum, c. 22. v. 3. 4. s. et Lucae, c. 14. v. 17. 21. Descripsit autem Seneca, Ep. 47. Alius, cui convivarum censura permissa esl, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum. Neque vero hi vocabant solum convivas, sed et accipiebant ac discumbentibus loca, pro dignitate cuiusque, statuebant. Seneca, de ira, l. 1. c. 37. Minus honoratô loco positus irasci coepisti convivatori: Vocatori ipsi, qui tibi praeferebatur. Hinc apud Sueton. Calig. c. 39. Provincinlem locupletem ducenta sestertia numerâsse Vocatoribus legimus, ut per fallaciam convivio interponerctur. Et Catullus, Epigr. 48. extr.Quaenunt in trivio vocationes.Eorum vero usus, in ministerio Augg. et illustrium Virorum, inprimis in conviviis publicis ac nuptialibus. Vide Laurentium Pignorium, Comment de Servis et Tit. Popmam, de operis servorum. Apud Scriptores Ecclesiae Romanae, Vocatio in Litaniis dicitur, cum Sancti alicuius nomen decantatur. Et Vocatoria Epistola, quâ, qui absens in Episcopum alicuius Ecclesiae electus est, ad functionem suam capessendam vocatur, directâ a Metropolita, ad Episcopum et Presbyteros, ex quorum dioecesi et paraecia est electus, apud Car. du Fresne, Glossar. Formulam habes in Ordine Roman.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.